라틴어 문장 검색

si ea non sunt, pira Tarentina viridia vel Signina, mala Scaudiana vel Amerina, myrapia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장32)
murtae bacas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장38)
12 Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebennus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 12장1)
quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장82)
nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. XX;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장84)
Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장86)
sebi vitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitro, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장88)
costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. IIII = -;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장3)
Nam sive ex oleo inferverunt, sive piri surculus cum his infervit, omni noxa vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장106)
aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. II.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장34)
Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장6)
Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장25)
ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum uel Meuianum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:4)
item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum uel Amerinum uel Cotoneum uel Punicum, uuae ex olla;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:5)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 27장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION